29: Hannibal

Introductie

Na hun nederlaag in de Eerste Punische Oorlog voelen de Carthagers zich vernederd. Door de torenhoge herstelbetalingen aan de Romeinen zijn ze straatarm. Aanvoerder Hamilcar wil naar Spanje gaan om geld en manschappen te verzamelen. Zijn negen jaar oude zoon, Hannibal, vraagt of hij mee mag.

Hamilcar, dux Punicus, graviter ferebat Romanos

Punico Bello Primo vicisse. Senatoribus Carthaginis

dixit: ‘Roma contenta non erit, donec omnes

terras mariaque omnia expugnaverit. Nisi eos

retinebimus, Romani nostras divitias, nostram

urbem, nostrum populum perdent. Permittite

mihi cum copiis Punicis ire ad Hispaniam. Si enim

maiores divitias pluresque milites ibi collegero,

iterum Romanis inferre bellum poterimus.’

Senatores responderunt: ‘At si copias cunctas

ad Hispaniam duxeris, nullos custodes hic

habebimus. Quomodo urbem custodies?’

Hamilcar: ‘Maxime Carthaginem protegam,

si animum Romanorum ad Hispaniam vertero.’

Assenserunt senatores.


Hamilcar, priusquam cum omnibus copiis

abiit, sacrum fecit. Deos orabat: ‘Vos, qui semper

Carthaginem protexistis, favete mihi, cum contra

Romanos bellum parabo.’ Filius Hannibal, puer

annorum novem, patrem deos orare audiverat.

Rogavit: ‘O pater, me tecum duc ad Hispaniam!

Fortiter pugnabo contra Romanos, quos odi

sicut eos odisti tu!’ Pater risit: ‘Postea, cum artem

militarem didiceris, dux optimus eris et contra

Romanos magnas victorias referes.’ Hannibal:

‘Si me tecum duxeris, artem militarem a te discam.

Quis te melius me docebit?’ Hamilcar: ‘Bene.

Te mecum ducam, si fidem dederis deis patriae

tuae.’ Ultro puer posuit dextram super aram, in

qua pater sacrum fecerat. Iuravit: ‘Dum vivam,

patriae deos colam. Hostis Romae semper ero.

Non quiescam, donec terra marique regnabit

Carthago. Id ego, Hannibal, Hamilcaris filius,

iuro per deos Punicos, qui me fulmine percutient,

si umquam fregero iusiurandum.’