5: Tekst

Introductie

Aemilia is een Vestaalse maagd. Dit houdt in dat ze het vuur in de tempel van Vesta brandend moet houden. Mocht het vuur ooit uit gaan, dan zou Rome door rampspoed getroffen kunnen worden. De meisjes Claudia en Metella leren van Aemilia de taken van een Vestaalse maagd. Wanneer Aemilia ze op een dag alleen laat, raken de meisjes al gauw verveeld. Ze besluiten dat het vuur best wel even zonder hen kan. Niets blijkt minder waar.

Aemilia est Virgo Vestalis. Iam per triginta annos

in atrio Vestae vivit. Claudia et Metella puellae sunt.

Nuper Virgines Vestales factae sunt. Aemilia eas de

mandato Virginum docet. Puellis dicit: ‘Mandatum

nobis est ignem Vestae custodire. Ignis semper

ardere debet, nam Vesta cives Romae protegit,

dum ignis ardet. Si autem ignis non ardet, dea

populum non protegit.’


Dum Aemilia abest, puellae ignem custodiunt.

Amovent cinerem, addunt lignum. Primum

puellae faciunt quod facere debent. Aemilia

autem diu abest. Puellas taedet ignem custodire.

Metella Claudiae dicit: ‘Certe nobis licet paulisper

discedere.’ Ad atrium puellae accedunt. Sol ardet,

rosae olent. Puellae ludunt. Mandatum neglegunt.

Tandem Aemilia venit. Statim ad ignem accedit,

sed tantum cinis in ara iacet! Aemilia puellas

vocat. Claudia et Metella veniunt. Lacrimant,

nam poenam timent.


Venit Pontifex Maximus. Aemilia ei cinerem

ostendit: ‘Mea culpa ignis exstinctus est.’ De puellis

tacet. Pontifex Maximus clamat: ‘Tua culpa Romae

cives in periculo sunt. Ideo poena tibi manet!’

Aemilia linteum super cinerem ponit. Deae Vestae

auxilium orat. Dea Aemiliae signum dat: ecce,

e cinere surgit flamma! Linteum incendit. Iam

crescit flamma. Mox ignis Vestae sicut semper

ardet. Ridet Pontifex Maximus: ‘Aemilia, dea tibi

favet: a poena te absolvit!’