23: Thermopolium

Introductie

Na een lange dag werken gaat Successus naar zijn favoriete snackbar. Hij heeft namelijk een oogje op de slavin Iris, die daar werkt. Helaas is hij niet de enige, want ook Severus heeft interesse...

Successus textor esuriebat et sitiebat, nam

multas per horas laboraverat. Iit ad thermopolium,

ubi serva pulcherrima nomine Iris serviebat.

Ut thermopolium Successus intravit, Iris voce

dulcissima dixit: ‘Salve, Successe! Quid bibere cupis?

Hodie habemus Falernum optimum. Tu, quod

iuvat me conspicere formam corporis tui, emere

potes Falernum minore pretio.’ Risit Successus

et respondit: ‘Mea columba, quamquam valde

te amo, Falernum bibere non possum, quia pecunia

careo. Trade mihi vinum vile et cibum

simplicem. Id mihi satis est, ut bene scis.’


Iris, postquam Successo vinum cibumque in

mensa posuit, alium ad hominem se vertit. Oculis

nitentibus aspexit eum et laete salutavit: ‘Severe

carissime, plus quam cuncti ceteri viri tu mihi

places, nam saepe bibis apud nos. Praeterea,

cum venis, bibis plus quam omnes ceteri viri.

Libenter ergo Falernum minore pretio tibi

praebeo.’ Severus optimum vinum sumpsit.

Dum bibit, conspexit Successum. Ei dixit: ‘Nonne

audivisti, Successe? Me Iris amat.’ Respondit

Successus: ‘Uah, me divitior es, quod pater tuus

latifundia magna possidet, sed ego pulchrior sum.

Pecuniam tuam, meum corpus amat Iris. Nisi

id intellegis, stultus es.’ Severus: ‘Miser homo,

te ipsum deludis. Iris tibi misericordiam tantum

ostendit, dum leniter tibi arridet et poculum tibi

complet. Minime te amat.’ Successus nihil dixit,

sed priusquam thermopolium reliquit, Iridi adnuit.