12: Tekst

Introductie

Diocles en Euthymus zijn wagenmenners en maken hun wagens klaar voor de wedstrijd. Euthymus had de vorige keer van Diocles verloren en het lijkt erop dat hij weer gaat verliezen. Hij troost zich met de gedachte dat Diocles weliswaar sneller is, maar dat hij het idool van alle vrouwen en meisjes is.

Diocles erat aurigarius Russatorum, Euthymus

aurigarius Prasinorum. Aurigarii quadrigas ad

certamen parabant. Euthymus dixit: ‘Heri vicisti

quidem, Diocles, sed tua culpa cecidi. Ego equos

linea recta ad metam rexeram. Tu autem subito

a dextra venisti. Ideo cursum tenere non potui,

ideo rota quadrigae metam tetigit, ideo de

quadriga cecidi. Clamabant spectatores: “Ululu,

Euthyme!” Et nonnulli: “O Diocles, iniuriam

fecisti!” Ita est: iniuria vicisti!’


Risit Diocles et respondit Euthymo: ‘Tu cursum

tenere non potuisti, quod tu quadrigae rota metam

tetigeras. Non ego id feci! Sed audi: certamen

incipit!’ Femina clamabat: ‘Amo te, Euthyme!’

Puella quoque clamavit: ‘Me amat Euthymus,

ecastor!’ Populus risit. Turbam salutavit Euthymus

et dixit: ‘Nonne audivisti, Diocles? Heros Circi

sum!’ Respondit Diocles: ‘Scilicet, heros es feminis

et puellis. Sed ego te saepe vici!’ Euthymus incepit:

‘Te ego ...’


Tunc arbiter dixit: ‘Tacete! Satis dixistis. Equos in

carceres ducite!’ Cito aurigarii equos in carceres

duxerunt. Arbiter clamavit: ‘Ite!’ Statim aurigarii

equos ad metam rexerunt. Ad metam quadriga

Euthymi quadrigae Dioclis offendit. Sed Diocles

in quadriga constitit et Euthymo clamavit:

‘Non tibi cedo!’ Postquam arbiter ovum abstulit,

spectatores clamaverunt: ‘Sex!’ Cogitavit

Euthymus: ‘Celeritate nemo Dioclem superat!

Heri Diocles victor fuit, hodie iterum dexterius

quadrigam regit. Gratia tamen Diocles non me

vincit: ego enim heros sum feminis et puellis!’