47: Traianus

Introductie

Hadrianus is net keizer geworden en hij vraagt zich af wat voor soort keizer hij zal zijn. Zal hij net zoals zijn adoptiefvader Trajanus de nadruk leggen op militaire prestaties? Of zal hij zijn eigen interesses volgen en zich toeleggen op de beschaving van zijn rijk?

Hadrianus Augustus, nuper a senatu Imperator

creatus, deliberabat de patre suo Traiano, qui

paulo ante e vita discesserat. Considerans qualis

vir fuisset Traianus, cogitabat: ‘Pater meus

princeps nobilissimus erat et vere dux magnus.

A populo Romano bene commemoretur propter

clementiam, virtutem, pietatem.


Imperator potens quoque erat: vicit Germanos,

Dacos, Parthos... Sub principatu eius imperium

Romanum maius factum est quam ullo alio

tempore. Cum Daciam provinciam addidisset,

legiones aliquas in orientem duxit ut Armeniam

expugnaret. Ad flumen Tigrim pervenit, ut

olim Alexander Magnus fecerat, et ibi constitit.

Dubitans an pergeret “Soli dei,” inquit, “sciunt

quid inveniatur trans Tigrim. Quid faciam? Terras

novas expugnem aut, ne deficiant copiae nostrae,

hic ponam finem imperii Romani?” Si iuvenis

fuisset, fortasse flumen transiisset atque

in Indiam perrexisset. Tempus cardinale erat

— utinam adfuissem et conspexissem!


Ipse haud decrevi an utique necesse sit quibusdam

provinciis novis imperium augere. Satis apparet

enim Romanum imperium iam tam latum esse,

ut vix contineatur. Ne igitur rebus militaribus

nimium studeam. Contra incursiones Caledonum

munimentum in Britannia aedificare possim,

sed felicissimus essem, si mihi fama esset artis,

si laudarer propter cultum urbis, si instituerem

monumentum quoddam tam insigne ut multa

post saecula celebraretur.


Hoc certum est: moderatio imperii nunc officium

meum est. A Traiano enim filius acceptus sum,

ut quondam a me iuvenis aliqui bono ingenio

eligetur, qui mihi succedat. Quid ille faciet?

Nemo scit...’