51: Opera publica

Introductie

Keizer Trajanus heeft een brief van Plinius ontvangen, de stadhouder van de provincie Bithynia. Hij maakt zich zorgen over de slechte staat van de openbare gebouwen. De architecten in Bithynia leveren broddelwerk af! Trajanus vraagt zijn eigen architect, Apollodorus, om advies.

Imperator Traianus cum legatis in varias

provincias missis rationem habere solebat.

Nuper epistulam a Plinio scriptam receperat.

Epistulae tales cotidie perveniebant ad

Imperatorem. Alii legati nuntiabant omnia

quieta esse, alii longiores epistulas scribebant,

questi de rebus provinciae suae. Plinius in

provincia Bithynia moratus non queri solebat,

sed frequentius imperatorem consulebat. Hac

epistula quasdam res ad exstructionem operum

publicorum pertinentes Imperatori proposuit.

Ideo Traianus architectum suum Apollodorum

arcessivit.


Ei dixit: ‘Audi quid scribat Plinius. Bithyni vero

artem exstructionis male cognovisse videntur!

Gymnasium aliquod incendio amissum restituere

coeperunt, sed frustra. Architectus prior, testaceo

opere non usus, aedificium incompositum et

sparsum fecerat, ut Plinius dicit. Praeterea

theatrum habent ingentibus rimis ruens.

Neque quisquam scit quid fieri possit contra

rimas istas, propter solum molle aut lapidem

putrem ortas. Et postremo scribit thermas in

malo loco aedificatas esse, ut cives aqua haud

fruantur. Quid tu putas fieri debere?’


Respondit Apollodorus: ‘O Caesar, non oblitus

sum epistulam priorem Plinii, etiam tunc te

rogantis architectum tuum mittere. Illo tempore

enim scribebat de Bithynis summam ingentem

expendentibus in aquae ductus. Invenerat autem

arcus relictos et rutos prope fontem exuberantem.

Bithyni hoc opus magnum aggressi non finiverant.

Si licet proponere aliquid: Plinius, ratus architectos

Bithyniae peiores esse, arcessat hominem peritum

e finibus Graecis potius quam hinc, ex Urbe!’ Et

Traianus: ‘Vere locutus es. Maxime autem medius

fidius pecuniae effusionem tueatur!’