8: Tekst

Introductie

Een moeder zit met haar zoon Aulus en dochter Marcia op het begin van de triomftocht te wachten. Al snel krijgen de kinderen dorst en beginnen ze te mopperen. Gelukkig komt er een slaaf langs die water verkoopt, maar ook dan blijven de kinderen mopperen.

Mater sedet cum filio et filia sub columnis templi

Castoris et Pollucis. Filius est Aulus, filia est Marcia.

Initium triumphi exspectant. Optimos locos

habent. Ibi diu sedent. Puer et puella impatientes

sunt. Aulus discedere temptat. Mater rogat: ‘Cur

discedis?’ Respondet Aulus: ‘Sitio. Aquam bibere

cupio.’ Mater eum discedere vetat: ‘Prope me

manere debes. Tu quoque, Marcia. Si disceditis,

fortasse erratis. Ingens est in via turba spectatorum.’

Filia lacrimat. Rogat mater: ‘Cur lacrimas?’ Puella

dicit: ‘Et ego sitio. Ambo sitimus. Siti perimus.

Num tu, mater, aquam tecum habes? Filiam et

filium haud bene curas!’


Mater tacet. Subito servum accedere videt. Servus

aquam situlo portat. Aquam spectatoribus vendit.

Mater servum vocat: ‘Rogo te ad me venire, quod

emere aquam cupimus.’ Servo pecuniam tradit.

Servus feminae poculum aqua complet. Statim

Aulus clamat: ‘Primum ego bibo. Marcia exspectare

debet.’ Mater recusat: ‘Immo, tu debes exspectare.

Et tacere. Aut nihil bibis. Sorori poculum praebeo.’

Marcia bibit. Aulus tacet, sed haud diu. Mox

murmurare incipit: ‘Quamdiu exspectamus!

Quando Imperatorem videmus?’ Addit soror:

‘Cur hic ante initium triumphi iam sedemus?’

Mater non respondet.


Tandem Aulus dicit: ‘Tubas audio. Pompam venire

video. Nonne vides, Marcia?’ Clamant puer et

puella cum turba spectatorum: ‘Io, Triumphe!’

Mater respirat: ‘Io, Triumphe!’