52: Diploma

Introductie

Plinius' vrouw ontvangt verdrietig nieuws van haar tante: haar grootvader is overleden. Ze wil zo snel mogelijk naar Rome om haar tante te troosten. Ze vraagt haar man om een reispas, waarmee ze gebruik mag maken van halteplaatsen en sneller kan reizen. Deze reispassen waren echter niet voor persoonlijke reizen bedoeld. Wat moet Plinius doen?

Plinio intrante coniunx lacrimans humili sede

sedebat, epistula iuxtim terra iacente. Territus

Plinius ‘Mea Calpurnia’, inquit, ‘dic mihi, quid

acciderit.’ Lacrimis per vultum fluentibus

Calpurnia coniugi tradens epistulam respondit:

‘O Plini, lege hanc epistulam ab amita carissima

Hispulla scriptam. Nuntiat Hispulla patrem

suum meumque avum mortuum esse et funus

iam factum esse. Ad amitam accedere cupio.

Funere facto non iam mihi licet avo valedicere,

sed oportet me consolari amitam, quae patre

amisso sine coniuge sine liberis sola domi moratur.

Utinam Romae mansissemus! Nisi tu officio tam

procul ab urbe fungereris, intra paucos dies ad

eam pervenire possem. Nunc autem, multis

terris maribusque inter nos iacentibus, immenso

spatio dividimur. Da mihi, quaeso, diploma,

nam diplomate usa celerius vehar.’


Uxorem complexus Plinius locutus est: ‘Audita

avi morte scilicet valde doles. Cum lacrimis tuis

movear, tamen diplomatis usum tibi negare

debeo, nam privata ad itinera diplomata haud

pertinent.’ E complexu mariti statim soluta

Calpurnia dixit voce lacrimis haerente: ‘Parum

ergo me amas. Plus amas leges atque praecepta.

Proficiscar. Me profecta nemo te prohibebit ab

officio!’ Ad cubiculum cucurrit. Eam secutus

Plinius: ‘Ignosce mihi’, inquit, ‘Si vis, diploma tibi

tribuam. Necessitate premente leges rumpantur.’


Itinere parato Plinius coniugem proficiscentem

ascendere currum iuvit. Curru e conspectu egresso

secum cogitabat: ‘Dubito an Imperator patiatur

diplomata ad usum privatum adhiberi. Quomodo

de necessitate huius itineris Traiano persuadeam?’