27: Thermae

Introductie

Onze makkers Holconius (tekst 22), Stephanus (tekst 25) en Severus (tekst 23) zitten in de lauwe ruimte van het lokale badhuis. Ze praten over de aardbevingen van de afgelopen dagen. Waar zouden die toch door veroorzaakt worden?

In tepidario tres viri sedebant, qui amici erant:

Holconius, Stephanus et Severus. Stephanus dixit:

‘Heri tremores terrae mea in fullonia sensi.

Murum, in quo nuper pictor novam picturam

perfecerat, fractum esse conspexi. Quid accidit?’

Severus addidit: ‘In thermopolio quoque, ubi

sermonem habueram cum Successo, terram

tremere sensi. Multa pocula de mensa cadere

vidi. Cuncti, qui aderant, magnopere timebant.

Nonnulli deos iratos fuisse dixerunt. Me tamen

minus tremores terrae terruerunt, quod

frequenter accidunt nostra in regione.’


Holconius ‘Et ego,’ inquit, ‘censeo deos iratos

fuisse. Nam olim — adhuc puer parvus eram —

templum Iovis tremores gravissimi deleverunt.

Optime scimus magnas partes templi veteris tunc

ruisse. Tamen nos, cives Pompeiorum, optimi et

maximi Iovis templum nondum restituimus!

Num Iovi placet templum plenum rimarum

habitare? Iovem nunc iratissimum esse censeo!’


Stephanus risit: ‘O Holconi, quis credit deos

tremores terrae regere? Ite mecum ad caldarium!’

At dum caldarium intrant, ubi multi homines

aderant, amici subito sulpuris odorem senserunt.

Unde venit odor sulpuris?’ Holconius anxius

rogavit. ‘Aut cur aqua e piscinis fluit?’ Severus

respondit: ‘Nescio, sed necesse est quam celerrime

e thermis exire!’ Iam primi homines interea

clamore anxio cucurrerunt ad apodyterium, ubi

quisque cito suas vestes rapuit. Neque multo post

odor sulpuris vehemens et amicos fugere coegit.

Holconius domum ruit ad suam familiam, Severus

ad Iridem suam in thermopolio, Stephanus suam

ad pecuniam in fullonia.