30: Ad portas

Introductie

Na de slag bij Cannae maken de achterblijvers in Rome zich ernstige zorgen. Hoeveel doden zijn er gevallen? Is Rome nog wel veilig? Op het Forum spreekt Quintus Fabius Maximus de mensen toe: de tijd voor publieke rouw is later, nu moet men de handen ineenslaan om Rome te verdedigen!

De pugna, quae pugnabatur ad Cannas, in urbe

diu nihil certum erat. Paulatim primi nuntii

de clade Romam perveniebant. Rumoribus

urbs complebatur. Ubique in viis anxiae voces

audiebantur. Ubique sermones tristes habebantur:

‘Quid legionibus Romanis accidit? Quantus est

numerus mortuorum? Nonne tuti sumus hic

in urbe? Num Roma ipsa ab Hannibale expugnabitur

aut etiam delebitur? Num cuncti necabimur vel

sicut servi vendemur?’ In omnibus templis auxilium

deorum orabatur magnis a turbis feminarum,

quae lacrimabant et clamabant: ‘Ubi sunt mariti

filiique et patres nostri, qui a nobis maxime

amantur? Omnesne mortui sunt? Num vos, qui

semper a Romanis maxima reverentia colimini,

id accidere permittitis?’


Interea in foro quoque multitudo magna hominum

convenerat. Silentio omnes prope curiam sententiam

senatorum exspectabant. Oculi cunctorum ad ianuas

curiae intendebantur: ‘Quando ianuae aperientur?

Quando verum dicetur?’ Postremo Quintus Fabius

Maximus e curia processit et dixit: ‘Cladem maximam

legiones nostrae acceperunt. Maximus est numerus

mortuorum. Plurimae familiae Romanae luctu

submergentur. Postea mortui nostri sollemni funere

efferentur, postea tempus lugubre publicum

pronuntiabitur. At hodie urbs nostra ingenti in

periculo est. Nisi summo labore moenia defendemus

contra Hannibalem, ab eo Roma facile expugnabitur.

Ergo vos, matronas, ire domum iubeo. Ibi privato

dolore dolete, donec urbs salva erit. Vos, viri, cito

auxilium date! Moenia defendite, nam fortasse iam

cras Hannibal ad portas Romae castra ponet!’