15: Matrona
Voordat ik begin
Introductie
Een moeder praat met haar dochter die pas getrouwd is. De moeder gaat ervan uit dat er nu wel snel kinderen zullen komen, maar daar denkt de dochter heel anders over. Wat is er belangrijker, kinderen krijgen of toewijding aan je echtgenoot?
Mater: Salve, filia mea! Te videre gaudeo in novo tecto
tuo. Ante dies octo nuptias vestras celebravimus.
Nonne tibi placet esse uxor Lucii Caecilii Longi?
Filia: Laeta et contenta sum. Meus Lucius nec multam
pecuniam habet nec longum agmen servorum,
sed valde me amat, sicut ego eum amo. Ideo satis
contenti sumus in nostro tecto parvo.
Mater: Nova vita tibi incipit. Nos, matronae Romanae,
mariti domum regimus et liberos educamus.
Filia: Liberos? Nugas! Liberos non habemus.
Mater: Nondum liberos habetis. Sed crede mihi,
post haud longum tempus Caecilius parvus aut
parva Caecilia vestro in tecto erit. Educare liberos
suos bonae uxoris officium summum est. Semper
memoria tene magnum exemplum Corneliae.
Quondam Corneliam amica visitabat. Amica
gemmas pulchras habebat et Corneliae ostendit.
Eam Cornelia duxit ad locum, ubi liberi ludebant.
Dixit: ‘Ecce, Tiberius et Gaius et parva Sempronia
gemmae meae sunt.’
Filia: Antiquas fabulas semper narras! Me terret
exemplum Corneliae, nam femina misera
multos liberos morte amisit. Magnus amor
inter Corneliam et Sempronium maritum mihi
placet. Quondam enim Sempronius in lecto
duos serpentes iacere vidit, masculum et
feminam. Vatem consuluit. Vates respondit:
‘Serpentes mortem nuntiant: femina uxoris
tuae mortem nuntiat, masculus mortem tuam.
E serpentibus unum necare debes. Tibi licet
autem consilium capere de tua morte aut morte
uxoris.’ Necavit masculum Sempronius: ita vitam
dedit pro uxore cara!