40: Veni vidi vici

Introductie

In Egypte zitten er twee farao's op de troon, Ptolemaeus en zijn oudere zus Cleopatra. Al snel ontstaat er een machtsstrijd. Ptolemaeus laat zijn zus opsluiten, maar hij heeft geen rekening gehouden met haar vindingrijkheid. Samen met haar slaaf Apollodorus bedenkt ze een plan om niet alleen te ontsnappen, maar om zelfs in de slaapkamer van Julius Caesar te komen!

Rex Aegypti filiam et filium habuit. Uterque post

mortem patris regnum cupiebat. Filia Cleopatra

sibi spem regni habebat, sed frater solus regnare

voluit. Iste Cleopatram domi inclusam dura custodia

dura continere servos iussit. Interea Caesar ille clarus

in Aegyptum pervenit. Cleopatra auxilium Caesaris

obtinere temptabat, nam se esse inopem sine

auxilio eius intellegebat. Arcessivit servum nomine

Apollodorum. Ei dixit: ‘Constat illum ducem

magnum facile vinci venustate muliebri. Certe

mihi, feminae pulcherrimae viginti annorum,

resistere haud poterit. Tu praemium magnum

accipies, si me iuveris.’


Postero die Apollodorus, strata lavata ferens

in stromatodesmo, Cleopatram adiit. Dixit

Cleopatrae: ‘Tu, in hoc stromatodesmo condita,

fugere poteris. Nam ego, idem faciens quod

cotidie facio, iussu fratris tui haec strata lavata

tibi attuli. Facile erit te quasi strata sordida in

stromatodesmo efferre ex hoc cubiculo.’ Ridens

Cleopatra respondit eum optime hunc dolum

comparavisse. Cleopatram in stromatodesmo

portans Apollodorus custodibus domum

custodientibus dixit: Salvete, amici. Aperite

hanc portam mihi: hoc onus gravius est!’

Sic Apollodorus Cleopatram liberavit.


Apollodorus eam, adhuc in eodem stromatodesmo

iacentem, ad cubiculum Caesaris attulit. Nam

sciebat Caesarem ibi solum esse, sine servis, sine

custodibus, sine militibus. Simulavit Apollodorus

se ei strata lavata ferre. Deinde stromatodesmum

aperiens Caesarem obstupefecit: ex eis stratis

surrexit femina insigni forma! Facie pulchra,

ingenio acerrimo et alacri animo Cleopatra venit,

vidit, vicit: amore accensus Caesar paulo post

illam reginam Aegypti fecit.