26: Pistrina

Introductie

Terwijl het ezeltje Ajax graan maalt overpeinst hij zijn leven in de bakkerij. Is hij blij dat hij daar terecht is gekomen of was hij liever een wild ezeltje geweest?

Aiax nomen est asini, qui iterum iterumque in

pistrina molam movet: circumit, circumit, circumit.

Dum sine fine perpetuos orbes similes facit, Aiax

de vita cogitat: ‘Memini temporis iuventutis meae.

Memini solem semper luxisse herbasque in clivis

Vesuvii montis suaviter oluisse. Gaudebam me

cum ceteris asellis ubique errare posse. Felicem vitam

egi. Nunc longe a clivis viridibus vivo montemque

Vesuvium tantum procul conspicere possum. Eheu,

bonum tempus iuventutis meae celeriter praeteriisse

censeo.


Quondam vidi virum ignotum ad villam domini

nostri pervenisse. Is se asino egere dixit et addidit:

“Animal prudens fidumque debet esse, nam

officium amplum in pistrina ei committo.” Dominus

me omnium animalium ad opus esse aptissimum

respondit. Ergo me pistor emere constituit. Numquam

pistorem piguit se me emisse. Mene piget pistorem

me secum duxisse? Dubito. Pistor est vir lenis,

qui me bene curat. Praeterea pistorem mihi vero

amplum officium commisisse credo. Si enim ego

mola frumentum molere desino, pistor panem

coquere non iam potest. Neque populus sine pane

vivere potest. Tamen vita mihi difficilis est.

Quamquam semper laboro, nemo me laudat.

Gravis trabs molae semper collum premit, saepe

etiam collum vulnerat. Querelas autem haud

prodesse novi. Vita nobis bona tempora, mala

tempora dat. Per tempora peiora me iuvat cogitare

de temporibus melioribus. Memini solem semper

luxisse …’