24: Triclinium

Introductie

Terwijl de slaven Afer en Delia de eetkamer voorbereiden voor het diner, vertelt Afer een verhaal over Narcissus en Echo.

Servus, cuius nomen est Afer, et serva nomine Delia

ad cenam triclinium parant. In lectis mollia strata

ponunt et e floribus coronas plectunt, quibus

triclinium ornant. Inter opus sermonem habent.


Delia: Qui iuvenis in pictura est, quam in pariete

   videmus?

Afer: Est Narcissus, qui pulcherrimus erat, sed

   cunctas puellas, quarum sensit amorem,

   spernebat. Puella, quae maxime Narcissum

   amabat, Echo fuit. Ea ultro nulla verba dicere

   poterat.

Delia: Nonne amor eam mutam fecerat?

Afer: Immo. Poena deorum fuit. Echo tantum

   repetere poterat ultima verba, quae alii homines

   dixerant. Puella in silva vivebat. Quondam silvam

   Narcissus intravit. Echo, ut formam corpusque

   Narcissi conspexit, amore ardebat. Eum vocare

   temptabat, sed non potuit. Movit ramos arborum,

   inter quas se condiderat. Narcissus id audivit.

   Rogavit: ‘Ecquis adest?’ Echo respondit: ‘Adest.’

   Narcissus, quia neminem vidit, voce magna

   clamavit: ‘Veni!’ Repetivit Echo: ‘Veni.’

Delia: Puella misera! Nonne accedere ad eum

   cupivit? Num audebat?

Afer: Per breve tempus dubitabat. Tunc ad

   Narcissum cucurrit et sine verbis osculum

   ei dedit.

Delia: Fabula optima! Amor omnia vincit et ...

Afer: Minime! Narcissus eam depulsavit. ‘Nemini

   me tangere licet,’ inquit, ‘nedum tibi!’ Dei autem

   eum poena gravi puniverunt ob superbiam,

   qua spreverat omnes. Narcissus in aqua fontis

   imaginem suam conspexit. Statim iuvenem,

   cuius imaginem vidit, amavit, sed eum tangere

   non poterat. Tristis ad fontem sedebat. Dolore

   tabescebat, donec dei misericordiam ostenderunt

   Narcisso et eum mutaverunt in florem.